Fondare 20233 Risultati per: Re
usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (Liber Ieremiae 31, 22)
et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul agricolæ et minantes greges (Liber Ieremiae 31, 24)
et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 28)
in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt (Liber Ieremiae 31, 29)
non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius (Liber Ieremiae 31, 34)
hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)
ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (Liber Ieremiae 31, 38)
et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb et circuibit Goatha (Liber Ieremiae 31, 39)
et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor (Liber Ieremiae 32, 1)
tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda (Liber Ieremiae 32, 2)