Fondare 20233 Risultati per: Re
væ genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israël abalienati sunt retrorsum (Liber Isaiae 1, 4)
super quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem omne caput languidum et omne cor mærens (Liber Isaiae 1, 5)
terra vestra deserta civitates vestræ succensæ igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili (Liber Isaiae 1, 7)
et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quæ vastatur (Liber Isaiae 1, 8)
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus (Liber Isaiae 1, 9)
cum veneritis ante conspectum meum quis quæsivit hæc de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis (Liber Isaiae 1, 12)
lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse (Liber Isaiae 1, 16)
discite benefacere quærite judicium subvenite oppresso judicate pupillo defendite viduam (Liber Isaiae 1, 17)
quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii justitia habitavit in ea nunc autem homicidæ (Liber Isaiae 1, 21)
principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non judicant et causa viduæ non ingreditur ad eos (Liber Isaiae 1, 23)
et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis (Liber Isaiae 1, 26)
Sion in judicio redimetur et reducent eam in justitia (Liber Isaiae 1, 27)