Fondare 20233 Risultati per: Re
quomodo convertit aquas et siccata est terra et viæ illius viis illorum directæ sunt sic peccatoribus offensiones in ira ejus (Liber Ecclesiasticus 39, 29)
bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala (Liber Ecclesiasticus 39, 30)
initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
in tempore consummationis effundent virtutem et furorem ejus qui fecit illos confundent (Liber Ecclesiasticus 39, 34)
ignis grando famis et mors omnia hæc ad vindictam creata sunt (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi (Liber Ecclesiasticus 39, 38)
non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur (Liber Ecclesiasticus 39, 40)
et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini (Liber Ecclesiasticus 39, 41)
occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis (Liber Ecclesiasticus 40, 2)
residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere (Liber Ecclesiasticus 40, 3)