Fondare 5422 Risultati per: Rat
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26, 62)
inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai (Liber Numeri 26, 64)
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Jepphonne et Josue filius Nun (Liber Numeri 26, 65)
si filiam non habuerit habebit successores fratres suos (Liber Numeri 27, 9)
quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris ejus (Liber Numeri 27, 10)
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron (Liber Numeri 27, 13)
fecit Moses ut præceperat Dominus cumque tulisset Josue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi (Liber Numeri 27, 22)
et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus (Liber Numeri 27, 23)
narravitque Moses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat (Liber Numeri 30, 1)
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 8)
sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus (Liber Numeri 30, 9)
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 12)