Fondare 5422 Risultati per: Rat
qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri (Liber Leviticus 20, 14)
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem ejus illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 17)
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt (Liber Leviticus 20, 21)
custodite leges meas atque judicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi (Liber Leviticus 20, 22)
separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta (Liber Leviticus 20, 25)
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque (Liber Leviticus 21, 2)
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quæ repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo (Liber Leviticus 21, 7)
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios ejus et ad omnem Israël cuncta quæ sibi fuerant imperata (Liber Leviticus 21, 24)
loquere ad Aaron et ad filios ejus ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quæ ipsi offerunt ego Dominus (Liber Leviticus 22, 2)
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus (Liber Leviticus 22, 3)
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)