Fondare 5422 Risultati per: Rat
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis (Liber Leviticus 7, 37)
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores (Liber Leviticus 8, 4)
quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas (Liber Leviticus 8, 8)
cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 9)
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut jusserat Dominus (Liber Leviticus 8, 13)
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum jecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare (Liber Leviticus 8, 16)
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus (Liber Leviticus 8, 17)
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei (Liber Leviticus 8, 21)
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 22)
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum (Liber Leviticus 8, 26)
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)