Fondare 5422 Risultati per: Rat
et vocabant Barnaban Jovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi (Actus Apostolorum 14, 11)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas (Actus Apostolorum 14, 15)
et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod conpleverunt (Actus Apostolorum 14, 25)
morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis (Actus Apostolorum 14, 27)
et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (Actus Apostolorum 15, 1)
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (Actus Apostolorum 15, 3)
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)
sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Actus Apostolorum 15, 11)
et postquam tacuerunt respondit Jacobus dicens viri fratres audite me (Actus Apostolorum 15, 13)
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus (Actus Apostolorum 15, 22)
scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus salutem (Actus Apostolorum 15, 23)