Fondare 5422 Risultati per: Rat
dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides prægrandes desuper inruentes et ventum procellæ dissipantem (Prophetia Ezechielis 13, 11)
etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis (Prophetia Ezechielis 15, 5)
et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)
non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed projecta es super faciem terræ in abiectione animæ tuæ in die qua nata es (Prophetia Ezechielis 16, 5)
ecce ego extendi manum meam super te et auferam jus tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quæ erubescunt in via tua scelerata (Prophetia Ezechielis 16, 27)
sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus pæne sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis (Prophetia Ezechielis 16, 47)
et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Prophetia Ezechielis 16, 51)
ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)
spreverat enim juramentum ut solveret fœdus et ecce dedit manum suam et cum omnia hæc fecerit non effugiet (Prophetia Ezechielis 17, 18)
pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 18, 18)
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)
si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)