Fondare 5422 Risultati per: Rat
est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiæ autem fatuorum effundentur (Liber Ecclesiasticus 20, 13)
hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo hujusmodi (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius (Liber Ecclesiasticus 20, 17)
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum (Liber Ecclesiasticus 20, 19)
est qui præ confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia (Liber Ecclesiasticus 21, 19)
confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet (Liber Ecclesiasticus 22, 3)
musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno (Liber Ecclesiasticus 22, 8)
qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic (Liber Ecclesiasticus 22, 9)