Fondare 5422 Risultati per: Rat
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret (Liber II Maccabaeorum 8, 10)
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos (Liber II Maccabaeorum 8, 15)
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati (Liber II Maccabaeorum 8, 21)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes (Liber II Maccabaeorum 8, 26)
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Judæos adflixerat (Liber II Maccabaeorum 8, 32)
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat (Liber II Maccabaeorum 8, 34)