Fondare 5422 Risultati per: Rat
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
et ait Judas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt disperdere nos et sancta nostra (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
et audivit Judas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quæ erat in Ammaum (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris (Liber I Maccabaeorum 4, 4)
quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Judam et exercitum in campo paratum ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 4, 21)
videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret (Liber I Maccabaeorum 4, 44)
et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)