Fondare 5422 Risultati per: Rat
ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)
postea egressus est frater in cujus manu erat coccinum quem appellavit Zara (Liber Genesis 38, 30)
igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat (Liber Genesis 39, 1)
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui (Liber Genesis 39, 2)
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quæ gereret ab eo dirigi in manu illius (Liber Genesis 39, 3)
invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant (Liber Genesis 39, 4)
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu (Liber Genesis 39, 6)
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (Liber Genesis 39, 8)
hujuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum (Liber Genesis 39, 10)
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde (Liber Genesis 39, 19)
tradiditque Joseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus (Liber Genesis 39, 20)
fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris (Liber Genesis 39, 21)