Fondare 5422 Risultati per: Rat
viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Paralipomenon 27, 1)
fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)
corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 27, 6)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 27, 8)
viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus (Liber II Paralipomenon 28, 1)
ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam prædam pertuleruntque eam in Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 8)
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)
sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis (Liber II Paralipomenon 28, 11)
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)
humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum (Liber II Paralipomenon 28, 19)
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)