Fondare 5422 Risultati per: Rat
et exaudies in cælo orationem eorum et preces eorum et facies judicium eorum (Liber I Regum 8, 45)
quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (Liber I Regum 8, 46)
exaudies in cælo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies judicium eorum (Liber I Regum 8, 49)
factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum (Liber I Regum 8, 54)
in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum (Liber I Regum 8, 64)
et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)
factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere (Liber I Regum 9, 1)
apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon (Liber I Regum 9, 2)
dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus (Liber I Regum 9, 3)
expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)
Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ (Liber I Regum 9, 11)
egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon et non placuerunt ei (Liber I Regum 9, 12)