Mosaico decorativo

Fondare 5422 Risultati per: Rat

  • terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Liber Genesis 1, 2)

  • conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat (Liber Genesis 2, 2)

  • et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (Liber Genesis 2, 3)

  • istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram (Liber Genesis 2, 4)

  • et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2, 5)

  • plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Liber Genesis 2, 8)

  • nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates (Liber Genesis 2, 14)

  • et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2, 22)

  • sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3, 1)

  • rursusque peperit fratrem ejus Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola (Liber Genesis 4, 2)

  • ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4, 5)

  • dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4, 8)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina