Fondare 867 Risultati per: Rad
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit (Liber Numeri 30, 13)
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem ejus (Liber Numeri 30, 16)
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei (Liber Numeri 31, 6)
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum (Liber Numeri 31, 41)
egressi de monte Sepher venerunt in Arada (Liber Numeri 33, 24)
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Jacob ut daret illam eis et semini eorum post eos (Liber Deuteronomii 1, 8)
murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prœlium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 9)
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in præsens (Liber Deuteronomii 2, 22)
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)
transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 2, 27)