Fondare 3215 Risultati per: RAM
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram (Liber Genesis 14, 23)
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15, 2)
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (Liber Genesis 15, 7)
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)
descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram (Liber Genesis 15, 11)
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum (Liber Genesis 15, 12)
in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar (Liber Genesis 16, 1)
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te (Liber Genesis 16, 5)
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit (Liber Genesis 16, 6)