Fondare 349 Risultati per: Quos
et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos (Liber I Regum 4, 2)
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum (Liber I Regum 5, 18)
populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Ægypti de medio fornacis ferreæ (Liber I Regum 8, 51)
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)
constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat (Liber I Regum 12, 32)
dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi (Liber I Regum 18, 40)
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita (Liber I Regum 20, 25)
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)
qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos jugulaverunt eos in cisterna juxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam (Liber II Regum 10, 14)
ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius (Liber II Regum 10, 24)
