Fondare 2597 Risultati per: Quod Cultum
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus (Liber Exodus 21, 30)
dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21, 34)
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet (Liber Exodus 21, 36)
quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur (Liber Exodus 22, 3)
si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet (Liber Exodus 22, 4)
si latet dominus domus adplicabitur ad deos et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui (Liber Exodus 22, 8)
jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur (Liber Exodus 22, 11)
quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino (Liber Exodus 22, 12)
si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet (Liber Exodus 22, 13)
quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (Liber Exodus 22, 15)
quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te (Liber Exodus 23, 22)