Fondare 750 Risultati per: Quid
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19, 22)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)
ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones (Liber II Samuelis 19, 29)
dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini (Liber II Samuelis 21, 3)
dixeruntque ei Gabaonitæ non est nobis super argento et auro quæstio contra Saul et contra domum ejus neque volumus ut interficiatur homo de Israël ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis (Liber II Samuelis 21, 4)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)
dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei (Liber II Samuelis 24, 17)
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis (Liber I Regum 1, 16)
audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis (Liber I Regum 1, 41)
tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero (Liber I Regum 14, 3)
dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum (Liber I Regum 17, 18)
