Fondare 2423 Risultati per: Quia
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt (Liber Proverbiorum 24, 6)
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo (Liber Proverbiorum 24, 13)
servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit (Liber Proverbiorum 29, 19)
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas (Liber Proverbiorum 31, 4)
teth gustavit quia bona est negotiatio ejus non extinguetur in nocte lucerna illius (Liber Proverbiorum 31, 18)
et vidi quia tantum præcederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris (Liber Ecclesiastes 2, 13)
si unus ceciderit ab altero fulcietur væ soli quia cum ruerit non habet sublevantem (Liber Ecclesiastes 4, 10)
si videris calumnias egenorum et violenta judicia et subverti justitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii (Liber Ecclesiastes 5, 7)
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas (Liber Ecclesiastes 7, 7)
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (Liber Ecclesiastes 7, 10)
bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)