Fondare 2423 Risultati per: Quia
unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est (Liber Iosue 23, 10)
et ejecit universas gentes Amorreum habitatorem terræ quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster (Liber Iosue 24, 18)
et Josue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes (Liber Iosue 24, 22)
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius (Liber Iudicum 1, 15)
fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)
iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)
addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)
quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)
dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)
maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus (Liber Iudicum 5, 23)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
et dixerunt ad Joas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus (Liber Iudicum 6, 30)