Fondare 2423 Risultati per: Quia
qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Jesus bene dixisti quia non habeo virum (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
dicit ei Jesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Judæis est (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)