Fondare 2423 Risultati per: Quia
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terræ (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 6)
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
vestri autem beati oculi quia vident et aures vestræ quia audiunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei scis quia Pharisæi audito verbo scandalizati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
Jesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbæ quia triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)