Fondare 12207 Risultati per: Qui
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi (Actus Apostolorum 26, 16)
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)
at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor (Actus Apostolorum 26, 25)
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est (Actus Apostolorum 26, 26)
credis rex Agrippa prophetis scio quia credis (Actus Apostolorum 26, 27)
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his (Actus Apostolorum 26, 29)
et exsurrexit rex et præses et Bernice et qui adsidebant eis (Actus Apostolorum 26, 30)
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste (Actus Apostolorum 26, 31)
ut autem judicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ (Actus Apostolorum 27, 1)
et vix juxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui juxta erat civitas Thalassa (Actus Apostolorum 27, 8)
non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo (Actus Apostolorum 27, 14)