Fondare 12207 Risultati per: Qui
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
si quis habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Marcum 4, 23)
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis (Evangelium secundum Marcum 4, 24)
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus (Evangelium secundum Marcum 4, 38)
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare (Evangelium secundum Marcum 5, 3)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus (Evangelium secundum Marcum 5, 9)