Fondare 12207 Risultati per: Qui
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
dico autem vobis quia templo major est hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 19)
et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 30)
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)
aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum aut facite arborem malam et fructum ejus malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)