Mosaico decorativo

Fondare 12207 Risultati per: Qui

  • filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra (Prophetia Malachiae 1, 10)

  • ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat (Prophetia Malachiae 1, 12)

  • et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus (Prophetia Malachiae 1, 13)

  • maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus (Prophetia Malachiae 1, 14)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • lex veritatis fuit in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus in pace et in æquitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate (Prophetia Malachiae 2, 6)

  • labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum (Prophetia Malachiae 2, 12)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina