Fondare 12207 Risultati per: Qui
et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis (Prophetia Zachariae 6, 8)
sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaja et venies tu in die illa et intrabis domum Josiæ filii Sofoniæ qui venerunt de Babylone (Prophetia Zachariae 6, 10)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu (Prophetia Zachariae 7, 1)
et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 7, 2)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci jam multis annis (Prophetia Zachariae 7, 3)
loquere ad omnem populum terræ et ad sacerdotes dicens cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid jejunium jejunastis mihi (Prophetia Zachariae 7, 5)
et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis (Prophetia Zachariae 7, 6)
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)
hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo (Prophetia Zachariae 7, 9)
hæc dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 8, 6)
hæc dicit Dominus exercituum confortentur manus vestræ qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum ædificaretur (Prophetia Zachariae 8, 9)