Fondare 12207 Risultati per: Qui
qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt (Prophetia Ionae 2, 9)
et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum ejus dicens homines et jumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant (Prophetia Ionae 3, 7)
et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)
quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore iræ suæ et non peribimus (Prophetia Ionae 3, 9)
et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)
et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)
et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)
et egressus est Jona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati (Prophetia Ionae 4, 5)
et ego non parcam Nineve civitati magnæ in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et jumenta multa (Prophetia Ionae 4, 11)
quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ (Prophetia Michaeae 1, 3)
et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)
quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)