Fondare 12207 Risultati per: Qui
et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio et sicut videris, facies cum servis tuis. (Prophetia Danielis 1, 13)
Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)
Præcepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi ut indicarent regi somnia sua qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)
Et dixit ad eos rex Vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim. (Prophetia Danielis 2, 3)
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)
Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. (Prophetia Danielis 2, 11)
Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 14)
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)
et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum quia sapientia et fortitudo eius sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)