Fondare 12207 Risultati per: Qui
et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate (Prophetia Ezechielis 9, 7)
et cæde conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans ajo heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israël effundens furorem tuum super Hierusalem (Prophetia Ezechielis 9, 8)
et dixit ad me iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt (Prophetia Ezechielis 9, 9)
et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut præcepisti mihi (Prophetia Ezechielis 9, 11)
et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo (Prophetia Ezechielis 10, 2)
cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubin ingressus ille stetit juxta rotam (Prophetia Ezechielis 10, 6)
et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est (Prophetia Ezechielis 10, 7)
quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilæ (Prophetia Ezechielis 10, 14)
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)
et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)
dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista (Prophetia Ezechielis 11, 2)
gladio cadetis in finibus Israël judicabo vos et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 11, 10)