Fondare 12207 Risultati per: Qui
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit (Liber Ecclesiasticus 6, 9)
amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
amicus fidelis medicamentum vitæ et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 17)
quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 19)
sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem (Liber Ecclesiasticus 6, 29)
noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
non inrideas hominem in amaritudine animæ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros ejus non derelinquas (Liber Ecclesiasticus 7, 32)