Fondare 12207 Risultati per: Qui
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebræos Dei auxilio nitentes misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
nam erant scriptæ Judæis epistulæ a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 16)
Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem (Liber II Maccabaeorum 11, 17)
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum (Liber II Maccabaeorum 11, 20)
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam (Liber II Maccabaeorum 11, 23)
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes judicavimus templum restitui illis ut agerent secundum majorum suorum consuetudinem (Liber II Maccabaeorum 11, 25)
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis (Liber II Maccabaeorum 11, 30)
misi autem et Menelaum qui vos adloquatur (Liber II Maccabaeorum 11, 32)
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima (Liber II Maccabaeorum 11, 33)
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
de quibus autem judicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus (Liber II Maccabaeorum 11, 36)