Fondare 12207 Risultati per: Qui
jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes præcidi ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus (Liber II Maccabaeorum 7, 4)
et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit (Liber II Maccabaeorum 7, 9)
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum (Liber II Maccabaeorum 7, 15)
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)
peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
tu vero qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos non effugies manum Dei (Liber II Maccabaeorum 7, 31)
Judas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in judaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros (Liber II Maccabaeorum 8, 1)
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his (Liber II Maccabaeorum 8, 4)
Judas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Judæis Nicanoris adventum (Liber II Maccabaeorum 8, 12)
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei justitiæ in fugam vertebantur (Liber II Maccabaeorum 8, 13)