Fondare 12207 Risultati per: Qui
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et cogitabant tollere genus Jacob qui erant inter eos et cœperunt occidere de populo et persequi (Liber I Maccabaeorum 5, 2)
et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via (Liber I Maccabaeorum 5, 4)
et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant (Liber I Maccabaeorum 5, 5)
et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis (Liber I Maccabaeorum 5, 12)
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
et reliquit Josepphum filium Zacchariæ et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Judæam ad custodiendum (Liber I Maccabaeorum 5, 18)
et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 5, 23)
et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ (Liber I Maccabaeorum 5, 26)