Fondare 12207 Risultati per: Qui
ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio (Liber Iob 37, 22)
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes (Liber Iob 37, 24)
quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis (Liber Iob 38, 2)
quis posuit mensuras ejus si nosti vel quis tetendit super eam lineam (Liber Iob 38, 5)
super quo bases illius solidatæ sunt aut quis dimisit lapidem angularem ejus (Liber Iob 38, 6)
quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens (Liber Iob 38, 8)
numquid post ortum tuum præcepisti diluculo et ostendisti auroræ locum suum (Liber Iob 38, 12)
numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti (Liber Iob 38, 16)
numquid apertæ tibi sunt portæ mortis et ostia tenebrosa vidisti (Liber Iob 38, 17)
numquid considerasti latitudines terræ indica mihi si nosti omnia (Liber Iob 38, 18)
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit (Liber Iob 38, 19)
numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti (Liber Iob 38, 22)