Fondare 12207 Risultati per: Qui
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo (Liber Iob 9, 14)
qui etiam si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor (Liber Iob 9, 15)
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus (Liber Iob 9, 18)
si fortitudo quæritur robustissimus est si æquitas judicii nemo pro me audet testimonium dicere (Liber Iob 9, 19)
terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est (Liber Iob 9, 24)
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam (Liber Iob 9, 26)
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimæ manus meæ (Liber Iob 9, 30)
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri (Liber Iob 9, 32)
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus (Liber Iob 9, 33)
tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ (Liber Iob 10, 1)
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves (Liber Iob 10, 3)
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis (Liber Iob 10, 4)