Fondare 12207 Risultati per: Qui
qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio (Liber Iob 2, 8)
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Job labiis suis (Liber Iob 2, 10)
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan (Liber Iob 3, 8)
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis (Liber Iob 3, 10)
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem (Liber Iob 3, 13)
cum regibus et consulibus terræ qui ædificant sibi solitudines (Liber Iob 3, 14)
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento (Liber Iob 3, 15)
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem (Liber Iob 3, 16)
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore (Liber Iob 3, 17)
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animæ sunt (Liber Iob 3, 20)
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum (Liber Iob 3, 21)