Mosaico decorativo

Fondare 12207 Risultati per: Qui

  • cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere (Liber Thobis 2, 21)

  • quoniam non obœdivimus præceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (Liber Thobis 3, 4)

  • et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)

  • numquid et me occidere vis sicut et jam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suæ et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit (Liber Thobis 3, 10)

  • dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te (Liber Thobis 3, 13)

  • tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia (Liber Thobis 3, 16)

  • numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui (Liber Thobis 3, 17)

  • et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me (Liber Thobis 3, 19)

  • hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita ejus si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (Liber Thobis 3, 21)

  • non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis (Liber Thobis 3, 22)

  • fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam (Liber Thobis 4, 12)

  • quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat (Liber Thobis 4, 15)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina