Fondare 12207 Risultati per: Qui
et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro (Liber Esdrae 4, 7)
Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deæi Ælamitæ (Liber Esdrae 4, 9)
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)
hoc est exemplar epistulæ quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt (Liber Esdrae 4, 11)
notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes (Liber Esdrae 4, 12)
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)
nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi (Liber Esdrae 4, 14)
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem (Liber Esdrae 4, 17)
et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea (Liber Esdrae 4, 19)
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quæ trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant (Liber Esdrae 4, 20)
prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël (Liber Esdrae 5, 1)