Fondare 12207 Risultati per: Qui
rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)
qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)
persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquæductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 24)
et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)
servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt (Liber II Samuelis 2, 31)
tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron (Liber II Samuelis 2, 32)
quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital (Liber II Samuelis 3, 4)
quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (Liber II Samuelis 3, 8)
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum (Liber II Samuelis 3, 11)
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me (Liber II Samuelis 3, 13)
sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est (Liber II Samuelis 3, 16)
venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium (Liber II Samuelis 3, 20)