Fondare 1200 Risultati per: Qui Terra Electus
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
cumque et Jobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum (Liber I Paralipomenon 1, 45)
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)
sed et Segub genuit Jair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 2, 22)
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha (Liber I Paralipomenon 5, 11)
dederunt igitur eis Hebron in terra Juda et suburbana ejus per circuitum (Liber I Paralipomenon 6, 55)
ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 14)
canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare ejus (Liber I Paralipomenon 16, 23)
commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem (Liber I Paralipomenon 16, 30)
lætentur cæli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit (Liber I Paralipomenon 16, 31)
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)