Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum (Liber II Samuelis 19, 1)
surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem (Liber II Samuelis 19, 10)
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus (Liber II Samuelis 19, 11)
festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Baurim et descendit cum viris Juda in occursum regis David (Liber II Samuelis 19, 16)
transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem (Liber II Samuelis 19, 18)
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)
erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis (Liber II Samuelis 19, 32)
sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur (Liber II Samuelis 19, 37)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)