Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus (Liber Deuteronomii 25, 2)
sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)
præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)
sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)
advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior (Liber Deuteronomii 28, 43)
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur (Liber Deuteronomii 30, 7)
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 30, 8)
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos (Liber Deuteronomii 31, 18)
pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)
uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis (Liber Iosue 1, 14)
ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ operuitque eos lini stipula quæ ibi erat (Liber Iosue 2, 6)