Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
ejectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit (Actus Apostolorum 9, 40)
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam (Actus Apostolorum 9, 41)
notum autem factum est per universam Joppen et crediderunt multi in Domino (Actus Apostolorum 9, 42)
factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe apud quendam Simonem coriarium (Actus Apostolorum 9, 43)
vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 4)
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam (Actus Apostolorum 10, 9)
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus (Actus Apostolorum 10, 10)
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum (Actus Apostolorum 10, 14)
hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in cælum (Actus Apostolorum 10, 16)
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te (Actus Apostolorum 10, 19)
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis (Actus Apostolorum 10, 21)