Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)
Jesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)
ante diem autem festum paschæ sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
respondit Jesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit (Evangelium secundum Ioannem 13, 20)
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei (Evangelium secundum Ioannem 13, 28)
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox (Evangelium secundum Ioannem 13, 30)
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quæ ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)