Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terræmotus per loca et fames initium dolorum hæc (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos (Evangelium secundum Marcum 13, 12)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes (Evangelium secundum Marcum 13, 14)
væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus (Evangelium secundum Marcum 13, 17)
a ficu autem discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit æstas (Evangelium secundum Marcum 13, 28)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent (Evangelium secundum Marcum 14, 1)