Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum (Evangelium secundum Marcum 7, 7)
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
dicebat autem quoniam quæ de homine exeunt illa communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 20)
erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos (Evangelium secundum Marcum 8, 9)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Jesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget (Evangelium secundum Marcum 9, 30)
Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (Evangelium secundum Marcum 9, 38)