Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)
Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in æternum vive non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)
Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est (Prophetia Danielis 5, 20)
Hæc est autem scriptura, quæ digesta est MANE, THECEL, PHARES. (Prophetia Danielis 5, 25)
Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)
Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. (Prophetia Danielis 7, 18)
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)